FIONIA vulgo FUINEN

FIONIA vulgo FUINEN
FIONIA, vulgo FUINEN
a pulchtitudine, ins. Daniae, in mari Baltico inter Iutiam ad Occas. a qua separatur exiguo freto, Middelfart seu Cleyne Belt dicto, et Selandiam ad Ort. a quo etiam separatur freto die Belt. Ibi Ottonia, Odensee, urbs primaria, et Neoburgum opp. muntium, cum portu, et arce 4. milliaribus Germanicis a Selandia distat. Eius longitudo ab Ortu in Occas. est 10. Milliarum Germanicorum, latitudo tantum octo; sugestqueve Regi Daniae, Sed antea male habira fuit a Suecis, qui inde ingenti clade acceptâ pulsi sunt, bello Danico. A figura et situs amoenitate, et elegantia nomen mutnatur. In ea cernuntur 4. arces Regiae, Neuburg, Hagenschow, Hinsgaagel, et Escheburg, pagi 264. et coenobia sex. Ad eam 90. parvae Insulae pertinent, quarum praecipuae Lalandia, Falstria, Femera, Georg. Horn. Orb. Polit. part. IV.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”